monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 196, 6
De persona huius Evangelista testatur, A diebus, inquit, Ioannis regnum coelorum vim patitur . Novimus quia familiariter mens humana in diversis huius mundi illecebris et concupiscentiis devicta fugit laborem, expetit voluptatem, et vix adducitur ut consuetudinem a se vitae prioris excludat: sed cum coeperit cogitare ultimi diei necessitatem, ac futuri iudicii pondus, incitata et stimulata vel spe praemii vel timore supplicii, voluntarium bellum indicit passionibus, et vim facit pristinis suis desideriis, et violenter se vincere ipsa contendit. Non enim sine violentia fieri potest ut de abundantia et deliciis ad famem et sitim, ad abstinentiam et crucem transeat; ut somno prius atque otio amicam carnem contritione vigiliisque conficiat. Non, inquam, sine violentia fieri potest ut unusquisque iracundiam patientia, superbiam humilitate commutet; amore paupertatis, divitiarum ac sufficientiae affluentiam superet; vinolentiam sobrietate, luxuriam castitate condemnet; et homo subito in virum transformetur perfectum, et quodam modo alter reddatur ex altero; ac sic a talibus per violentiam regnum coeleste diripitur.